- SINAPI
- SINAPIHebr. Gap desc: Hebrew Syro inteipreti Iudic, c. 9. v. 45. ubi cum vulgo legatur Abimelechus urbem Sichem, a se dirutam, sale consevisse, tamquam in perpetuae vastitatis symbolum, pro sale is sinapi reponit, sicut herbam salsam Arabs. Sed sinapi salsum non est, nec resiquae conveniunt notae. Sinapi enim lautiorum etiam est condimentum, at Gap desc: Hebrew non nisi tenuiorum cibus, uti patet ex Iob. c. 30. v. 4. et Talmude de Iannaeo Rege Tract. Kiddusin. c. 3. fol. 66. a. laudatis Sam. Bocharto Hierox. Part. prior. l. 3. c. 16. ubi voce Hebraeâ halimum potius indigitati docet. Coeterum de Sinapi sic Plinius l. 19. c. 8. Acerrimum sapore, ignei effectus ac saluberrimum corpori sinapi --- usus etiam eius pro plumentario in patellis decocto etc. Ob quam saporis acrimoniam, sceleratam eam herbam vocat Plautus, in Pseudolo, Actu 2. sc. 2. v. 28.Teritur sinapis scelerata, cum illis qui terunt:Nam priusquam triverint, oculi ut extillent, facit.Idem usu seminis eristes fieri olim creditum, docer; in Truculento, Actu 2. sc. 2. v. 60.Si ecastor hic homo sinapi victitet, non conseamTum esse tristem posse etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.